# Astronomiae physicae et geometricae elementa 370-2

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, SECTIO IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/370-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/370-2

SECTIO IX. De Motibus Satellitum circa alios Primarios praeter Terram revolventium. PROPOSITIO LI. si plures Anente eadem Distantiâ Planetae primarii à Sole. XSecundarii circa Primarium revolvantur in Orbibus excentricis similibus, & ad planum in quo Primarius circa Solem revolvitur aequaliter inclinatis, Errores omnes angulares, in Satellitum motu è Primarii centro spectati & in quavis Satellitum revolutione geniti, sunt directe ut quadrata Temporum periodicorum respective. Quoniam corporum quorumcunque eadem est Vis acceleratrix versus Solis aut Primarii centrum in iisdem ab illo distantiis, palam est diversorum Secundariorum circa Primarium revolventium eandem esse rationem atque ejusdem Secundarii, cujus Orbita dilatatur & coarctatur quantum diversorum istorum Secundariorum Orbitae inter se distant. In hoc autem casu patet (ex Prop. XVIII.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
