Latin
PROPOSITIO LV
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 374
Unproofread scanNot analysed yet
SCHOLIUM. Determinatis Inaequalitatibus hisce in Motibus Satellitum circa alium quemvis Primarium revolventium obtinentibus, facile erit (admormam praecedentium de Luna) Satellitum horum Loca ad datum Fempus, Immersionem in Primarii sui Umbram, Emersionem ex eadem, Umbrae Satellitis incessum per Primarii Discum aliaque illorum Motum attinentia calculo subducere, prout nempe è proprio Primario spectantur. Ea Tabularum pro determinandis eorum Motibus illine spectatis eadem erit Forma quae Tabularum Lunarium supra descripta; ex quibus una cum ipsius Primarii Tabulis (Lib praeced descriptis) Satellitum horum Phaenomena prompte invenire licet. Sed quoniam Satellitum Eclipses, dum in Primarii Umbram incurrunt, Phaenomena sunt maxime insignia Terricolis observanda; Tabulae ab Astronomis conduntur ad horum immediatum calculum, quarum fundamentum formaque facilis &simplex praecedentia intelligenti satis patent, exemplisque tantum opus erit ad haec satis superque illustranda; quae tamen in Elementis hisce Physicis &Geometricis, non Arithmeticis, locum non habent. Advertendum est tamen rationem esse habendam diversae Distantiae Telluris (Observatoris domicilii) à Phaenomenis hisce Immersionis &Emersionis Satellitum Saturni &Jovis: Hujusmodi namque Phaenomenon citius videtur cum Terra vicinior est illi, quam cum inde est remotior. Designet s Solem; CDEF Orbem magnum, sive Telluris viam; GYH viam Jovis; Jovem Umbram zV projicientem; BAK Orbitam Satellitis Jovis. Terricola ad C positus cernat Emersionem Satellitis ex Jovis Umbra ad A; nam ejus Immersionem ad B, si Satelles Jovi propior sit, aut Tellus post Oppositionem aut ante Conjunctionem Jovis &Solis, tum non cernet. propter interpositum Jovis corpus: Quod si Spectator ibidem consisteret, post certum tempus similis ejusdem Satellitis Emersio rursus appareret, aequalique rursus tempore elapso alia rursus Emersio, atque ita denuo. Verum procedente Terrâ à C ad D, patet longiori opus esse tempore ut simile spectaculum ad hanc in D appellat; quanto nempe opus est ut Lux (spectaculum quasi vehens) intervallum distantiarum AD, AC sive distantiam CD percurrat. Pari ratione Satellitis Immersio ad B, Telluris incolae ad E constituto visa, post determinatum tempus rursus videbitur, atque ita porro; sed Tellure spectaculo advenienti quasi obviam factâ, dum ab E ad F movetur. Immersionem dum in F consistit Spectator citius videbit, quam si ad E constitisset. Atque haec est diversa Telluris Distantia à corporibus quorum Phaenomena observantur, cujus habendam esse rationem diximus: propter diversam enim hanc Distantiam citius aut serius videntur ista, praeter alias omnes Inaequalitates in ipsorum corporum Motu revera contingentes. Et ex citiore &seriore hujusmodi Phaenomenon apparentia, ad Terrae in Orbe annuo Motum comparata, vicissim constat Lucis Motus successivus, ejusque velocitas hinc ex Observationibus colligitur.