# Astronomiae physicae et geometricae elementa 378

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, SCHOLIUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/378
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/378

Atque haec omnia similiter in Jovis & Saturni Satellitibus obtinere admodum est probabile, si quidem eodem prorsus modo B bb Primarios hosce Planetas circumeunt simulque cum illis circa Solem feruntur, perinde ac cum Tellure Luna; & quod evidentissimum istud Lunae Phaenomenon ab omni aevo observatum & celebratum, (de quo Prop. praec initio dictum,) quod nempe eandem perpetuo Faciem ad Terram obversam tenet, Jovialibus istis & Saturniis etiam conveniat. Observatum enim est Comitum Saturniorum extimum tum solum conspici, cum Planetae huic ad Occidentem positus est; ab Oriente vero semper eum latere: verisimile est id inde evenire quod magnâ sui parte obscuriorem (hoc est, radios Solares undiquaque copiose satis non reflectentem) superficiem habeat Satelles hic, sicut & nostrae Lunae in planitiebus quibusdam satis amplis contingit; quae pars obscurior, cum ad nos conversa est, cerni nequeat prae luminis reflexi tenuitate. Cumque in Orbitae suae latere quod Orientem spectat, obscurata reperiatur Luna haec Saturnia, in altero nunquam; manifestum est indicium eandem Lunae istius Faciem semper Saturnum respicere, quoniam ex eo illud contingere necesse est, ut cuivis patet. Quis jam dubitet, cum & illius omnium remotissimae & nostrae Lunae Facies semper eadem Primario suo obvertatur, quin idem in caeteris quae circa Jovem ac Saturnum revolvuntur etiam obtineat, licet Observationes manifestae illud non evincunt?

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
