Latin
SECTIO XII
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 381-2
Unproofread scanNot analysed yet
has projici visae) corporum horum rotunditatem non tollant, ut superius est dictum; quaedam tamen universales sunt à figura sphaerica deviationes non dissimulandae: ex. gr. illa in sphaeroidem prolatam, quam corporibus quibusvis fluidis circa proprios axes rotatis competere ostensum est Prop. XXXI. Lib. I. Verum ob rotationis tarditatem in Globo Lunari, quippe quae non nisi Mense periodico absolvitur, deviatio à figura sphaerica illinc orta insensibilis admodum erit, si cum simili deviatione in Terra comparetur, ut ostendetur Prop. insequente. Propter aliam rationem Luna figuram sphaeroidem oblongam induit, cujus axis productus per Terrae centrum transit. Cumque hujusce figurae insignes sint causae nec minores effectus, illam altius explicandum repetere aequum erit; praesertim cum eâdem operâ sit Phaenomenon Aestûs Maris, quod inter ea quae in Tellure contingunt celebratissimum est originisque (ut ostendetur) Coelestis. PROPOSITIO LXIII. EIguram Sphaeroidem prolatam Lunae definire. Problema hoc eodem modo solvitur quo Prop. LIII. Lib. III, ubi aliorum Planetarum figura determinatur: Habetur enim ratio inter Diametros Lunae &Terrae per Prop. LIX, item ratio Temporum revolutionis Lunae &Terrae circa proprios Axes per Prop. LVI; habetur igitur (per Prop. XXVI. Lib. I.) ratio Vis centrifugae in Aequatore Lunae ad consimilem Vim in Aequatore Terrae: Sed datur (per Prop. LII. Lib. III.) ratio inter Vim centrifugam in Aequatore Terrae &Gravitatem in Terrae superficie, &ex Prop. LXII.