Latin
PROPOSITIO LXIV
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 382-3
Unproofread scanNot analysed yet
corporis in Tellurem, hanc cum undique fluido operta sit sphaericam esse, nisi quatenus ab hac deviat propter rationes Prop. XXXI. Lib. I. indicatas, de qua deviatione hic non agitur. Verum, quoniam Telluris partes singulae graves sunt in Lunam, &gravitas versus Lunam (sicut versus corpus aliud quodvis) est reciproce ut quadratum distantiae ab illius centro; si (ut in Prop. LX. Lib. I. &Prop. I. Lib. IV. fuse explicatum est) recta LT exponat Gravitatem acceleratricem corporis in Terrae centro locati versus Lunam, sitque (in fig. 1. )E quaelibet Fluidi marini particula, si porro in recta LE (eave producta) sumatur LK aequalis LT, &LF quae sit ad LK in duplicata ratione LK ad LE; exponet LF Gravitatem corporis ad E locati versus L, quae (ut vulgo notum) dividitur in Vires ut FG &GL &cum iis directionibus: Si autem à Vi illa qua corpus ad E positum urgetur, quae est ut GL, auferatur Vis ut TL quâ Terrae centrum unaque integra Tellus versus Lunam urgetur; relinquentur Vires ut FG > &cum directionibus FG >, quibus corpus ad E positum urgetur, praeter Vim propriae Gravitatis quâ E versus Terrae centrum tendit.