Latin
PROPOSITIO LXVII
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 389
Unproofread scanNot analysed yet
excessum axis sphaeroidis oblongae supra diametrum huic normalem esse ad excessum Altitudinis maximae Maris nostri à viribus solius Lunae factae supra minimam in ratione composita ex ratione gravitatis acceleratricis Lunae in Terram ad gravitatem acceleratricem Terrae in Lunam, &ratione Diametri Lunae ad Diametrum Terrae: Sed datur utraque ratio componens, prior ex Prop. LXII, posterior ex Prop. LIX; datur igitur composita, nempe ratio excessûs axis sphaeroidis Lunae supra diametrum illi normalem ad excessum Altitudinis maximae Maris nostri à solius Lunae viribus factae supra minimam. Datur autem excessus hic per observationem; ergo &ille, nempe excessus axis sphaeroidis Lunaris supra Diametrum illi normalem: datur autem ipsa Lunaris Diameter per Prop. LIX; ergo &axis sphaeroidis figurae quaesitus. Definita igitur est Lunae figura sphaeroides oblonga. Q. E. F. Lunae figura ex sphaeroide prolata Prop. LXIII. definita, &oblonga hâc LXVII. determinata componitur: At si illius superficies fluido tegeretur, tertia praeterea esset figura sphaeroides oblonga facta à Solis Vi perturbante, cujus axis productus per Solem transiret, cujusque proinde eminentiae, semel in rotatione Lunae super proprium Axem, integrum Lunae ambitum peragraret instar Aestûs Maris nostri. Hujus elevatio maxima, extra supra definitam figuram Lunarem, esset ad elevationem Maris nostri, à sola Vi Solis factam, ut Diameter Lunae ad Diametrum Terrae, &proinde nota. Quae de Terra ejusque Satellite Luna dicta sunt, vera etiam erunt de Jove &Saturno &eorum Satellitibus, si vel nunc vel olim fluida fuerint ingentia ista corpora: gravitas enim mutua corporum, conatus recedendi ab axe motûs in corporibus rotatis &fluidi natura eadem sunt apud Jovem &Saturnum quae apud Terram.