Latin
PROPOSITIO LXIX
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 391-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO LXIX. Nnuli Saturnii Phases è Sole spectatas describere &deAfinire. Ab illis ordimur quae fiunt cum Spectatoris oculus coincidit cum corpore illustrante, quippe &simplicioribus &ad alia gradum facientibus. Patet primum, Saturno ex Sole spectato ut in A vel 1, (in schemate annexo ubi Saturnum cum Annulo quo cingitur parallelos delatum depinximus, cum specie qua Discus apparet post illum respective,) neutram Annuli faciem videri, idque ob duplicem causam: Nam primo, cum in hoc casu Annuli planum productum per Solem transeat, neutra ejus facies illustrabitur, Solis radiis utramque stringentibus tantum, adeoque videri nequit, quippe obscura; deinde, cum Oculus etiam in Sole ponatur, hoc est, in pla nis videndis productis, facies illae licet illustratae non viderentur. Quod si Annuli Acies radios Solares in se incidentes undiquaque Planetarum more reflecteret, in situ praedicto exstarent hinc inde Brachia lucida in recta ad Eclipticam angulo 238. inclinata: Cum vero Acies haec radios non remittat (ut Prop. praec. dictum) Brachia non apparebunt ultra Saturni Discum protensa; sed quâ lucidum Saturni Discum transit, lineam efficiet obscuram praedicto modo inclinatam, per Disci centrum traductam: Sed &linea haec obscura etiam alias apparebit, nunc supra Disci centrum, nunc infra illud incurvata, prout Aciei obscurae situs postulat.