Latin
PROPOSITIO LXIX
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 393
Unproofread scanNot analysed yet
Saturno prope punctum A haerente Annulus minime percipietur, non tantum quia Ellipsis axis minor in isto casu est admodum parvus, sed etiam praecipue quod ob radios Solis admodum oblique incidentes parum illustretur, &proinde Oculo vix sensibilis reddatur. Experientiâ vero constat ad illustrandam Annuli faciem, ita ut videri queat, opus esse ut Sol supra illius planum elevetur tribus ad minimum gradibus; ad istud vero requiritur ut Saturni Locus Heliocentricus distet à loco A vel 1 septem aut octo gradibus: &igitur toto illo tempore quo Saturnus ex Sole spectatus citra vel ultra punctum A vel 1 (jam saepe descriptum) intra septem aut octo gradus haeret, hoc est, dum in Orbitae suae partibus oppositis quindecim istos gradus percurrit, quod totidem circiter menses durat, ejus Annulus &hinc nata Brachia &Ansae non apparebunt, sed Saturnus rotundus &solitarius videbitur. Verum limites hi diversi diversisque Tubi quo utierunt pro observantis Oculi diversa acie, tur viribus. Atque haec sunt praecipua Phaenomena Annuli quo Saturnus cingitur è Sole spectati; hic modus illa determinandi.