# Astronomiae physicae et geometricae elementa 393

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, PROPOSITIO LXIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/393
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/393

Saturno prope punctum A haerente Annulus minime percipietur, non tantum quia Ellipsis axis minor in isto casu est admodum parvus, sed etiam praecipue quod ob radios Solis admodum oblique incidentes parum illustretur, & proinde Oculo vix sensibilis reddatur. Experientiâ vero constat ad illustrandam Annuli faciem, ita ut videri queat, opus esse ut Sol supra illius planum elevetur tribus ad minimum gradibus; ad istud vero requiritur ut Saturni Locus Heliocentricus distet à loco A vel 1 septem aut octo gradibus: & igitur toto illo tempore quo Saturnus ex Sole spectatus citra vel ultra punctum A vel 1 (jam saepe descriptum) intra septem aut octo gradus haeret, hoc est, dum in Orbitae suae partibus oppositis quindecim istos gradus percurrit, quod totidem circiter menses durat, ejus Annulus & hinc nata Brachia & Ansae non apparebunt, sed Saturnus rotundus & solitarius videbitur. Verum limites hi diversi diversisque Tubi quo utierunt pro observantis Oculi diversa acie, tur viribus. Atque haec sunt praecipua Phaenomena Annuli quo Saturnus cingitur è Sole spectati; hic modus illa determinandi.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
