Latin
SECTIO I
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 397-2
Unproofread scanNot analysed yet
SECTIO I. Generalia de Cometis. PROPOSITIO I. PHilosophorum placita de Cometarum Duratione &Loco breAviter exponere. Philosophi vetustissimi iidemque Astronomi Cometas esse aeterna Mundi Corpora credidere, Planetarum instar, gyros suos statis temporibus complentia: Nam Aristoteles Lib. I. Meteor. Cap. 6. de Cometa verba faciens ait, Τῶν δὲ Ἰαλιῶν τινὲς καὶ καλουμδνων Γαγορείων, ἔνα λίγρυσιν αὐτὸν εἶναι τῶν πλανητῶν ἀσέρων, ἀλλὰ διὰ πολλοῦ τε χρόνου τὸν φαντασίαν αὐτοῦ εἶναι καὶ τὴν ἀπερβολὴν σπὶ μικρὸν, ὅπερ συμβάνει καὶ περὶ τὸν τοῦ Ἐρμοῦ ἀτέρα. Italicorum autem quidam vocatorumque Pythagoreorum dicunt Cometam esse unum errantium syderum, sed non apparere nisi post multum tempus, nec nisi parvo tempore exstare, quod accidit etiam Mercurio. Et Plutarchus Lib. III. De Placit. Philos. Cap. 2. ait, Των ἀπὸ Πεθαγρρυ τιῖς τῦὶ ἄτέρα φασὶν εἶναι τὴν κομήτὴν τῶν ὡσκ πεὶ φαινομένων, διά τινος δὲ ὡρισμένου χρονοῦ περιοδικῶς ἀνατολόντωι. Pythagoreorum quidam Cometam dixerunt eße stellam ex earum numero quae in coelo non assidue quidem comparent, sed quae statis temporibus peracto certo circuitu rursus solent exoriri.