# Astronomiae physicae et geometricae elementa 398

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, SECTIO I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/398
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/398

Et Seneca in Natural. Quaest. Lib. VII. Cap. 3. sic inquit, Democritus subtilißimus antiquorum omnium, suspicari ait se, plures stellas esse quae currant (hoc est, Cometas) sed nec numerum illarum posuit, nec nomina, nondum comprehensis quinque syderum (hoc est, Planetarum praeter Solem & Lunam) cursibus. Et rursus, Seneca ibid. dicit Apollonium Myndium peritissimum inspiciendorum naturalium asserere Cometas in numero stellarum errantium poni à Chaldaeis, tenerique cursus eorum. Apollonius hic (teste Seneca ibid. Cap. 1j.) aiebat quod proprium sydus Cometes est, sicut Solis aut Lunae. Caeterum non est illi palàm cursus: altiora Mundi secat; & tum demum apparet, cum in imum cursus sui venit; id ipsum nempe quod Prop. X. Lib. 1 ostensum est. Cui sententiae & ipse subscribit Seneca Cap. 22. his verbis: Non existimo Cometen subitaneum esse ignem, sed inter aeterna opera naturae. Solam ille & unicam methodum tradit Cap. 2. quâ Quaestio haec folvi queat, necessarium eße dicers veteres ortus Cometarum habere collectos; deprehendi enim propter raritatem eorum cursus adhuc non potest, nec explorari an vices servent, & illos ad suum diem certus ordo producat. Tandemque sic vaticinatur Cap. 25. Veniet tempus, quo ipsa quae nunc latent in lucem dies extrahat & longioris aevi diligentia. Ad inquisitionem tantorum aetas una non sufficit. Veniet tempus, quo posteri nostri tam aperta nos nescisse mirentur. Et Cap. 26. Erit qui demonstret aliquando, in quibus Cometae partibus errent, cur tam seducti à ceteris eant, quanti qualesque sint. Postea vero Peripateticorum Schola omnis Cometas non corpora Mundi aeterna sed noviter producta & mox rursus interitura censens, ut Coelorum ingenerabilitatem & incorruptibilitatem tueretur, illos ex exhalationibus compactos Terrestribus in regiones sublunares detrusit; quae opinio invaluit magis post invectos in Coelum solidos orbes, per quos Cometae trajicere nequeunt. Tandem vero Tycho Brahe & Keplerus ex Observationibus invenientes nullam esse Cometarum parallaxin diurnam, illos in sedes supralunares reposuere. Modus parallaxin Cometae diurnam, si qua est, investigandi maxime commodus & facillimus est sequens: Per observationes plurium dierum ante & post factas definiatur semita inter Fixas quam teneret Cometa, si nulli parallaxi diurnae subjiceretur. Si ergo ab Ortu ad Meridianum, vel inde ad Occasum usque, eum inter vicinas Fixas teneat Locum respective, quem ex supra determinata semita teneret, indicio est illum nulli parallaxi diurnae esse obnoxium: Nam dum Horizonti propinquus est, si dictâ parallaxi afficeretur, inferior appareret inter vicinas Fixas quae nullam patiuntur; adeoque ad Ortum vergens Cometa orientalior, ad Occasum occidentalior quam pro Loco ex prioribus Observationibus isti temporis puncto congruo cerneretur.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
