# Astronomiae physicae et geometricae elementa 399-2

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, PROPOSITIO II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/399-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/399-2

PROPOSITIO II. Hilosophorum Opiniones de Cometarum Ortu & Orbitis breviter recensere. De Cometarum Orbitis inter Philosophos nondum plene constat: Keplerus siquidem & post hunc Cartesius, Hevelius, aliique Cometas in rectis trajicere statuunt. Keplero enim Circuli aliaeve recurrentes Curvae in Cometarum vero motu nunquam placuerunt, ideo quod non sit verisimile eorum quae nunquam redeunt motus esse circulares. Jam vero credidit Keplerus in Cometar. Physiolog. liquidi Aetheris immensam profunditatem ejus esse naturae, ut Cometas ex seipso producat ne regio illa vacua sit, atque hoc fieri per facultatem animali vel vitali similem ad aurae aetheriae defaecationem & purgationem, cum haec certis regionibus craßescit. Coacta igitur illa craßa pinguedine aetheris, quasi quodam excremento, velut in quoddam Apostema; fit ex natura loci, ut lumen illi accedat (cum Solis lumen ubique adsit) motusque ei instar Stellae alicujus concilietur: Exemplum genuinum, quomodo Cometarum huic pingui & coelesti materiae & motus & lumen conciliatur videre est in trajectionibus aeriis. Hevelius vero Cometas oriri statuit ex Planetarum exhalationibus subtilioribus sibi mutuo in aethere casu junctis & Disci formam retinentibus, cujus altera facies Soli obversa manet, postquam Cometa in linea spirali motus egressus est Planetae Atmosphaeram, ex qua prima sui rudimenta traxit. Cartesius Cometae cujusvis corpus posuit perenne Planetae instar, quippe effictum, ut Planeta, ex Fixa aliqua (sive Sole) Maculis obducta & à vicino crescente vortice abrepta. At Cometam vult de vortice in vorticem perpetuo rectà fere progredi.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
