Latin
SCHOLIUM
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 4
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO III. sii Haenomena Planetarum è Sole visorum, quatenus in Orbitis me ventur, quarum plana ad planum Eclipticae sunt inclinata, describere. Cum Telluris &Planetarum Orbitae ita disponantur, ut earum plana ad se invicem inclinentur, seque intersecent (ut Prop. I generatim expositum) in rectis per Solem traductis; in exponendis Phaenomenis Planetarum è Sole visis, confideranda est inclinatio plani Orbitae cujusque ad planum Eclipticae sive Orbitae Telluris. Hoc enim planum Eclipticae ab Astronomis pro norma statuitur, ad quod scilicet reliquarum Orbitarum plana inclinata censentur; &quidem jure, cum hoc illud sit, in quo Tellus (Astronomi locus) circa Solem defertur, vel in quo Sol circa Tellurem deferri videtur: Et Observator, in alio quovis Planetarum positus, suae Orbitae planum pro norma haberet, &reliquorum Orbitas tanquam ad illud inclinatas confideraret. Recta per Solem ducta, quae est communis sectio plani Orbitae Planetae cum plano Eclipticae, vocatur Linea Nodorum istius Planetae, cum ipsa Puncta, in quibus Planetae Orbita secat Eclipticam, vocentur Nodi. Sit ex. gr. OTSt Orbitae Telluris planum infinite productum, NPn Orbita Planetae cujusvis intersecans planum prioris Orbitae sive Eclipticae in N &n dicti Planetae Nodis; ita ut Orbitae hujus pars altera NPn extare supponatur supra planum hujus schematis, altera npN infra idem deprimi (unde Ellipsis apparet): Recta Nn Nodos conjungens, communis sectio plani Orbitae Planetae cum plano Eclipticae, est Linea Nodorum. Patet Planetam in Nodorum alterutro N fitum, è Sole O, in Eclipticae plano videri. Progressus vero Planeta usque ad P, è Sole visus, ab Ecliptica deviare videbitur; &(per Def. v. Elem. XI.) rectae OP, &proinde Planetae ad P è Sole visi, inclinatio ad Eclipticam (quae Planetae Latitudo Helio Centrica dicitur) mensuratur per angulum POE, posita PE recta perpendiculari ad Eclipticae planum. Latitudo autem haec Heliocentrica continuo augebitur, donec Planeta ad L perveniat, nempe Limitem; ubi aequalis est inclinationi Orbis Planetae ad Eclipticae planum. Atque inde rursus, moto Planeta, minuitur, donec Planeta ad Nodum alterum nappellat, ubi Latitudo evanescit. Superato Nodo n, statim incipit Planetae Latitudo; at mutata denominatione, quoniam nunc fit ad alteras Eclipticae partes; augeturque usque ad Limitem l, unde rursus minuitur, donec in Nodo N secundo evanescat. Planetarum Orbes (hoc est Orbitarum plana) inclinantur ad planum Eclipticae modo sequenti. Nempe Saturni Orbis angulo 2. graduum: Jovis 13 grad. Martis paulo minus quam 2 grad. Veneris paulo majus quam 3; grad. Mercurii denique fere 7 gradibus. De positione Lineae Nodorum Planetae cujusque alibi dicetur. In duabus ultimis propositionibus consideravimus Planetas quasi è Sole visos: Istud enim necessarium est ad intelligendum motum illorum è Terra visorum.