# Astronomiae physicae et geometricae elementa 401

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, PROPOSITIO II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/401
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/401

Vix tamen primo obtutu apparebit eundem esse Cometam qui prius Ec descripsit, posteaque BD, interpoδζ δu sito Tempore notabili inter has duas apparitiones, quo sc. arcum CAB describens sub radiis Solaribus delituit. Terrâ autem ut ad T constitutâ, Cometae portionem Orbitae ad A describentis phaenomenis Curva versus Terram convexa melius conveniet; talis enim revera est in fig. 1. Verum convexa versus Terram Curva Cometae in Solis opposito conveniet nunquam in hac Theoria: concava tamen optime, si (ut in fig. 2. ) SA Cometae perihelia à Sole distantia Orbis magni Semidiametrum ST superet: Cometae enim ad A trajicientis phaenomenis ex Tellure in T visis optime respondebit Curva versus T cava, quippe sua.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
