Latin
PROPOSITIO III. LEMMA
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 402
Unproofread scanNot analysed yet
ut pondus Aeris incumbentis EDZZ ad pondus Aeris incumbentis ABZZ; hoc est (propter eandem quam supponimus ΧiΣ gravitatem in omni distantia à centro) ut ipse Aer si tissi3 incumbens CDZX ad Aerem incumbentem ABZX, epeh sive ut figura interminata CDzX ad interminatam figuram ABZX: Sed haec est Curvae Logarithmicae ¶22 Mt. Pft proprietas Geometris notissima; Curva igitur ACX est Curva Logarithmica, cujus asymptotos est BZ recta. Unde per Probl. III. Appendic. 3. Lect. Geom. 1 llalsis XII. Barrovii, (ductis CG, eg ad BZ parallelis cum AB concurrentibus in G &g,) BG sive CD est eodem ordine inter BA &Bg sive dc media Geometrice proportionalis, quo BD inter Bd &nihilum est media arithmetice; adeoque o (seu nihil) BD &Bd, sunt sicut Logarithmi rectarum BA, DC &dc respective. Datis ergo BD, Bd, BA &DC, facillime invenietur cd, quae ut hactenus ostensum repraesentat quantitatem Aeris compressi, quantum ad Terrae superficiem sit, quae in Altitudine Bd supra Terram se expandet in spatium ipsi BA aequale; nempe faciendo ut sit DB ad dB ut differentia Logarithmorum ipsarum AB &CD ad aliam, erit haec differentia Logarithmorum ipsarum AB &cd: &proinde dato Logarithmo ipsius AB, non latebit Logarithmus ipsius cd, nec ipsa proinde cd. Sit AB pedum 33, quanta nempe est Altitudo columnae aqueae, cujus idem est pondus cum aeque crassa columna Aeris ad Atmosphaerae summitatem protensa: Cumque Aer juxta superficiem Terrae spatium occupet quasi 850 vicibus majus quam Aqua ejusdem ponderis, ut experimentis innumeris constat; columna Aeris pedes 850 alta ejusdem est ponderis cum aeque crassa columna Aquae pedem unum alta. Et propterea si ascendatur ad altitudinem 850 pedum supra Terrae superficiem, columna Aeris loco isti incumbens ejusdem est ponderis cum aeque crassa columna Aquae 32 pedes alta. Si ergo BD assumatur pedum 850, erit DC pedum 32: nam AB, CD, Cd &c. exponent altitudines Baroscopii (quocunque fluido impleatur) in locis B, D &d; hae enim sunt proportionales ponderibus incumbentis Aeris respective. Ut igitur ex praemissis inveniatur de, positâ Bd Semidiametro Terrae aequali, nempe numero rotundo pedum 20000000, (nam secundum nuperam Gallorum mensuram est pedum 19615800,) instituatur operatio per regulam proportionis, inveniendo ipsis DB 850, dB 20000000, &differentiae Logarithmorum ipsarum AB, CD ex Tabulis excerptorum, nempe O, O133639, quartam proportionalem 314, 0000000, nempe differentiam Logarithmorum ipsarum AB &cd, quâ subductâ ex 1, 5185139 Logarithmo ipsius AB prius ex Tabulis excerpto, manebit ipsius cd Logarithmus –312, 0000000, cujus sc.