# Astronomiae physicae et geometricae elementa 403

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, PROPOSITIO III. LEMMA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/403
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/403

Characteristica (ut vulgo dicitur) est – 312. Porro, ex natura Logarithmorum Tabularium numeri, cujus primus locus est unitas. Logarithmi Characteristica est nihil; cujus vero primus locus est denarius, sive secundus integrorum, Logarithmi Characteristica est unitas; cujus primus locus est tertius integrorum, Characteristica est binarius, & sic ascendendo; & similiter numeri cujus primus locus est unitate proxime inferior in progressione decimali, sive primus locus decimalium, Characteristica est –1, & ita porro descendendo: unde è converso, ex Characteristica Logarithmi innotescet locus quem occupat primus locus numeri; & hinc numeri, cujus Logarithmi Characteristica est –312, locus primus est in 3121 loco decimalium; ergo recta cd exponitur per numerum cujus primus locus est 3122* decimalium. Calculo igitur subducto, patet Aeris nostri portionem, expositam per numerum cujus primus locus est 312nudecimalium, in altitudine Semidiametri Terrestris sese expandere in magnitudinem quae exponitur per 33; hoc est, spatium à nostro Aere occupatum esse ad spatium quod impleret, si eâ esset raritate quam in altitudine Semidiametri Terrestris obtineret, ut unitas ad numerum notatum duobus ternariis cum annexis 312 cyphris. Verum haec ratio immane minor est eâ, quam ad Fixarum sphaeram (ex mente Aristarchi) Arenae granulum habere demonstravit Archimedes in Arenario; majorem nempe ratione quam unitas habet ad numerum notatum unitate cum 63 cyphris annexis: Nos autem modo ostendemus praedictam rationem esse multo minorem eâ, quae est inter globum digitum unum latum & Saturni Orbem propius aestimatum, quam est Fixarum sphaera ab Aristarcho Semidiameter Terrae est, ut prius, numero rotundo 20000000 pedum: Quod si parallaxis Solis sit 10′ (quae est minima illi adhuc ab Astronomis tributa) cujus sinus rectus est 485 partium posito radio partium 10000000; erit Semidiameter Orbis magni 500000000000 pedum, nempe ad Semidiametrum Terrae ut radius ad sinum parallaxis Solis; & igitur Semidiameter Orbis Saturni (per Prop. XLI. Lib. III. vix decuplo major) erit pedum digitorum 120000000000000. Quare sphaera Saturni est ad globum digitum unum latum ut praecedentis numeri cubus, sive 1728 cum annexis 39 cyphris ad unitatem, sive rotunde & ad maximum, ut numerus notatus per binarium cum 42 cyphris annexis est ad unitatem.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
