Latin
PROPOSITIO III. LEMMA
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 404
Unproofread scanNot analysed yet
Igitur, cum globus digitum unum latus multo majorem habeat rationem ad Saturni sphaeram, quam ad spatium quod Aer nostro similis impleret, si tam rarus esset atque Aer in altitudine Semidiametri Terrestris supra Terram; patet globum istum Aeris, cujus diameter est unius digiti, ea cum raritate quam haberet in altitudine Semidiametri Terrestris, impleturum omnes Planetarum regiones ad usque sphaeram Saturni &longe ultra. Q. E. D. Si gravitas versus Terram in recessu à centro minui supponatur, uti revera fit; patet dictum Aeris nostri globum digitum unum latum, in altitudine supra Terram Semidiametro Terrae aequali, adhuc majus spatium occupaturum.