# Astronomiae physicae et geometricae elementa 408

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, PROPOSITIO IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/408
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/408

Et licet Caudae non sint usque adeo rarae texturae, rarissimas tamen esse, respectu corporum nobis familiarium, exinde patet quod stellae minimae eas licet immensae profundas & Solis radiis illustratas transluceant, cum Atmosphaera Terrestris illustrata, profunditatis immane minoris, vel lucidissimas insensibiles reddat: neque facilius videntur lucida trans densius quidvis ab Oculo remotum quam illi proximum, sed difficilius potius, ut quotidiana docet experientia.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
