# Astronomiae physicae et geometricae elementa 409-2

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, COROLLARIUM 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/409-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/409-2

COROLLARIUM 4. Figura Corol. praec. descripta refert Caudam quae revera per Aetherem à Cometae Capite porrigitur; quo non obstante, si Terra & simul Spectator in Orbis Cometae plano reperiatur, Caudae curvatura neutiquam percipietur, quia tota in plano isto jacet: Et vel tota disparebit cum ipsum Caput Caudam inter & Oculum versatur, vel si Caput minus fuerit & Cauda versus alterum extremum latior, Crinitus sive Comatus crinibus circumquaque cinctus videbitur, (atque horum alterutrum sub Oppositionem Solis & Cometae continget,) vel denique in Solis opposito praecise spectabitur CaudaSi vero Spectator extra planum Orbitae Cometicae versetur, Caudae curvatura sentietur; magisque sensibilis evadet, quo recta à Terra ad Caudam ducta Orbis Cometae (ipsiusque adeo Caudae) plano magis est normalis, & omnia curvae Caudae symptomata Coroll. praec. descripta sensibiliora fient. Atque hae sunt statae & solennes Caudae Cometae mutationes: nam quantum ad incertas istas & subitaneas, quas Auctores memorant, ortae videntur à vaporum Atmosphaerae nostrae refractione fortuita Caudarum figuras detorquente; vel à motu nubium illas aliqua ex parte obscurantium; aut à vicinis Stellis harumve congerie, aut Via Lactea pro Caudae parte perperam sumptis. 2 Pg PROFff PROPOSITIO V. Lures Cometae videntur in Hemisphaerio versus Solem quam in AHemisphaerio opposito. Designet S Solem; T Terram; circulus DEFH centro T descriptus Fixarum sphaeram, sive illam potius quâ

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
