Latin
PROPOSITIO XXXIII
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 41
Unproofread scanNot analysed yet
Procedente Terrâ per *,x ad V, quo tempore Sol Signa G, &,&w peragrare videtur, Sol paulatim versus Aequatorem revertitur; donec tandem ad a in Aequatore Coelesti conspiciatur, (propterea quod tunc Aequatoris Terrestris planum productum per Solem denuo transit,) Dies Noctibus aequales per totam Terram efficiens; pari modo quo factum est dum Terra in a esset. Et nunc denuo illuminationis extrema ad utrumque Terrae Polum pertingunt; adeo ut Polo B, (quippe qui in luce versabatur,) hucusque perpetua fuerit Dies semestri spatio aequalis (ex quo nimirum Tellus a reliquit;) sicut ipsi A semestris NOK. Terrâ porro per Signa V, B, I motâ, Sol interim per 2, n, &apparenter incedens paulatim ab Aequatore versus Austrum declinare videbitur; donec tandem, Terra revera in 6 existente, Sole autem inter Fixas in γ viso, eadem omnia Australis Telluris hemisphaerii incolis contingant, quae, Tellure in "existente, Borealis hemisphaerii incolis contigerunt; &eadem ad Boream eveniant, quae prius ad Austrum. Et cum Tellus per 6, &&in fertur, Sol per 7, *&X motus ad Aequatorem &V, completo Anno, redire videbitur; eadem Australis Terrae incolis decrescentis Diei &crescentis Noctis edens Phaenomena, atque Borealis partis incolis dum per tria opposita Signa incederet. Fig