# Astronomiae physicae et geometricae elementa 413

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, PROPOSITIO VIII. LEMMA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/413
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/413

) BF quae fit ad AB sicut S ad R; per F agatur FC ad ET parallela ipsi TD occurrens in C: eRi– rit juncta AC ea quae quaeritur. Est enim per Prop. II. El. 6. AE ad EC sicut AB ad BF, id est (per construct.) ut R ad S. SCHOLIUM. Rectae AC positio & magnitudo per trigonometricum calculum facillime definiuntur: In triangulo enim ATB dantur latus AT, angulus ATB & angulus TAB ex ductu lineae AB cognitus; unde innotescunt ABT angulus & latus AB: Datur igitur BF ad ipsam AB datam habens rationem, adeoque & huic parallela & proinde aequalis CM. Rursus, in triangulo TMC cognitis angulo CTM (ab initio dato) & CMT ipsi FBM (hoc est, prius inventi ABT complemento ad duos rectos) aequali & latere CM, non latebit CT. In triangulo denique ACT datis lateribus TA, CA & angulo interjecto ATC, invenientur latus tertium CA angulique TAC & TCA; hoc est, magnitudo & positio rectae AC. PROPOSITIO IX. EX tribus Observationibus sub initium apparitionis Cometae Afactis Locum Perigaei, Tempusque quo Cometa illud tenebit, determinare; & ad datum Tempus Cometae Locum invenire. Referat T Terram, (quam hic in re minus accurata, ab illius motu abstrahentes, ut quietam consideramus,) ABDG circulum inter Fixas, per quem Cometa incedere videtur, ex Prop. VII. determinatum, in quo sint tria Cometae Loca observata A, B & D. Exponatur Tempus inter Observationes in A & B per R, & Tempus inter Observationes in B & D per S: Ductae intelligantur rectae TA, TB, TD, & per Lem. praec. per A agatur recta AO, cujus partes AE, EC inter binas rectas TA, TB, binasque TB, TD interceptae sint ut R ad S: Erit haec quamproxime Cometae Trajectoria, praesertim in aliqua notabili Cometae à Perihelio distantia. Nam in hoc casu Via Cometae est proxime recta, & Cometa per hanc aequabiliter incedit; ideoque spatia percursa sunt Temporibus proportionalia: Sed AE est ad EC sicut Tempus quo Fixas ad Tempus quo à Cometa visus est moveri ab A ad B inter B ad D progressus est; & hoc nulli rectae ex A ad easdem partes ipsius T ductae congruit praeterquam ipsi AO: Haec igitur est Cometae Trajectoria proxime. Dantur (per praec. Lem.) situs rectae AO & magnitudo ipsius AC respectu AT; hoc est, in triangulo ACT dantur omnes anguli omniaque latera.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
