Latin
PROPOSITIO X
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 417
Unproofread scanNot analysed yet
Nam propter parallelas HM &TN, est KN ad NM ut KT ad TH Sed quia HK parallela est ad FD, KT est ad TH sicut DC ad CF, hoc est, HRSV per constructionem ut v ad R &S simul; &igitur KN est ad NM sicut v ad R &S simul. Rursus, propter parallelas HK &OX, MO est ad OK ut Mx ad XH: Sed quia HM est parallela ad EG, est MX ad XH ut EC ad CG, hoc est, per constructionem ut R ad S &V simul; &igitur MO est ad OK ut R ad S &v simul. Sed hactenus est ostensum esse NK ad MN ut V ad R &S simul: Divisim igitur tres rectae MO, ON &NK eandem habent inter se rationem cum tribus quantitatibus R, S &V. Q. E. F. De Problematis hujus limitationibus casibusque diversis nihil hic dicimus, quippe quae rem hanc tractanti satis per se sunt manifesta. Constructio haec est illustris Viri D. Christophori Wren Equitis, Geometrae Celeberrimi.