# Astronomiae physicae et geometricae elementa 417

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, PROPOSITIO X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/417
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/417

Nam propter parallelas HM & TN, est KN ad NM ut KT ad TH Sed quia HK parallela est ad FD, KT est ad TH sicut DC ad CF, hoc est, HRSV per constructionem ut v ad R & S simul; & igitur KN est ad NM sicut v ad R & S simul. Rursus, propter parallelas HK & OX, MO est ad OK ut Mx ad XH: Sed quia HM est parallela ad EG, est MX ad XH ut EC ad CG, hoc est, per constructionem ut R ad S & V simul; & igitur MO est ad OK ut R ad S & v simul. Sed hactenus est ostensum esse NK ad MN ut V ad R & S simul: Divisim igitur tres rectae MO, ON & NK eandem habent inter se rationem cum tribus quantitatibus R, S & V. Q. E. F. De Problematis hujus limitationibus casibusque diversis nihil hic dicimus, quippe quae rem hanc tractanti satis per se sunt manifesta. Constructio haec est illustris Viri D. Christophori Wren Equitis, Geometrae Celeberrimi.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
