# Astronomiae physicae et geometricae elementa 42-2

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, SECTIO VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/42-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/42-2

Sol locatur) Lineam Apsidum; hujusque partem CS Excentricitatem. Atque ex hac supposita Theoria Planetarum loca satis exacte, calculo subducto, inventa fuere; eorum praesertim, quorum Orbitae à Circulis non multum abludunt: exgr. Telluris. Verum cum de Marte ageretur, ex numeris istius Theoriae prodit ejus locus ab observato diversus satis, ut inde colligatur Orbitam Martis non esse Circularem, sed in locis ab Apsidibus remotissimis 1 & R aliquantulum depressam, & quasi Ovalem. Ovalis haec sagacissimo Keplero, numeros indefesso labore (in Commentariis de Stella Martis) versanti, evasit tandem Ellipsis perfecta, cui iidem sunt Vertices A & P qui prius in Orbita circulari Apsides, iisdemque hic nominibus gaudentes, & Umbilicorum alter ipsum Solis centrum. Quippe sola Ellipsis haec exhibet Distantias à Sole (sive rectas SE) observatis consentaneas, & Aequationes probas, quibus angulus ASE determinatur ex dato Planetae motu medio: Hoc est, sola Ellipsis praefinita ejusmodi est, ut Tempus periodicum, sive revolutionis integrae, eandem habeat rationem ad Tempus à discessu ab Aphelio in A, quam Area integra AEPLA ad Aream ASEQA interceptam inter lineam Apsidum SA, & lineam SE (observatione cognitam) à Sole ad Planetam protensam: Hanc autem esse conditionem motûs Planetae cujusvis circa Solem, patet ex Propositione XIII.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
