# Astronomiae physicae et geometricae elementa 42

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, SECTIO VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/42
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/42

Cum igitur Terra velocius progrediatur circa Solem hyeme nostrâ quam aestate, & illi propiorem esse necesse est, per Propositionem XII; ut nempe Area per rectam è Sole ductam descripta, Temporis instar, aequabiliter augeatur, minore trilinei altitudine majorem ejus basem compensante. Idemque similiter in reliquis Primariis circa Solem motis obtinet: Immo cujusvis ex illis (si Venerem excipias) Semita magis differt à circulo, cujus centrum est Sol, quam ipsius Telluris Semita; ut inferius ostendetur. Atque deviatio haec Planetarum circa Solem revolventium à circumferentia circuli Soli concentrici tanta est, tamque sensibilis, ut Astronomos omnes adegerit ad comminiscendum Orbes Excentricos: Cumque alium nullum praeter perfecte circularem in Coelis motum esse admittendum pro indubitato haberent, Planetam quemque moveri volebant in Circulo AI PR, cujus centrum C in ea ponebant à Sole in S distantia, quae ejus motibus congruat. Orbis hujus Excentrici punctum A, à Sole remotissimum, Aphelium; P vero Perihelium; ambo Bl Apsides vocabant; Rectamque AP Apsides conjungentem (in qua etiam

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
