Latin
PROPOSITIO XV
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 422-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO XV. I corpus moveatur in Parabola, (dum urgetur à viribus ad Parabolae focum tendentibus, quae sunt quadrato distantiae à foco reciproce proportionales) ejus velocitas in quovis Parabolae puncto est reciproce in subduplicata ratione distantiae à Parabolae foco. Sit DC Trajectoria corporis Parabolica, cujus focus est S: Patet (ex Corol. 2. Prop. XLI. Lib. I. )ejus velocitatem in puncto C esse reciproce ut SE perpendiculum à focoS in rectam CE tangentem Parabolam in c, sive velocitatem corporis in C esse ad ejusdem velocitatem in c ut se ad SE: Sed (ex Corol. 1. Prop. praec.) se est ad SE in subduplicata ratione rectae Sc ad rectam SC; &igitur velocitas corporis in c est ad ejus velocitatem in c in subduplicata ratione rectae sc ad rectam Sc; hoc est, corporis velocitas est inverse in subduplicata ratione ejus distantiae à foco. Q. E. D.