# Astronomiae physicae et geometricae elementa 422-2

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, PROPOSITIO XV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/422-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/422-2

PROPOSITIO XV. I corpus moveatur in Parabola, (dum urgetur à viribus ad Parabolae focum tendentibus, quae sunt quadrato distantiae à foco reciproce proportionales) ejus velocitas in quovis Parabolae puncto est reciproce in subduplicata ratione distantiae à Parabolae foco. Sit DC Trajectoria corporis Parabolica, cujus focus est S: Patet (ex Corol. 2. Prop. XLI. Lib. I. ) ejus velocitatem in puncto C esse reciproce ut SE perpendiculum à focoS in rectam CE tangentem Parabolam in c, sive velocitatem corporis in C esse ad ejusdem velocitatem in c ut se ad SE: Sed (ex Corol. 1. Prop. praec.) se est ad SE in subduplicata ratione rectae Sc ad rectam SC; & igitur velocitas corporis in c est ad ejus velocitatem in c in subduplicata ratione rectae sc ad rectam Sc; hoc est, corporis velocitas est inverse in subduplicata ratione ejus distantiae à foco. Q. E. D.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
