# Astronomiae physicae et geometricae elementa 424.6-7

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, 424.6 to 424.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/424.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/424.6

) omnes rectas ipsi AB parallelas à Parabola terminatas in duas partes aequales, adeoque segmentum Parabolicum sub curva AVB & recta AB comprehensum in duas portiones aequales sive semisegmenta AHVM & BCVM dividet. Per V ducatur VF ad AB parallela, (quae per Prop. XVII. Lib. I. El. Conic. Parabolam in V continget,) rectae GD occurrens in F, & ductae concipiantur rectae SF, CF. Quoniam ex constructione est MV ipsius VG dupla, & ES ipsius SG etiam dupla, erit Mv ad VG sicut ES ad SG: Sed propter parallelas VF & MD, est (per Prop. II. El. VI. ) DF ad FGUt MV ad VG; & igitur DF est ad FG sicut ES ad SG. Recta igitur SF rectae EC parallela erit per Prop. II. El. vI, & ideo triangula DSC, DFC (per Prop. XXXVII. El. 1.) aequalia: Sed triangulum DFC est proxime aequale trilineo DKC propter viciniam punctorum F & K; triangulum igitur DSC trilineo DKC proxime aequale erit. Porro, triangulum MAG est (per Prop. 1. El. VI.) trianguli MAV sesquialterum, cum eundem habeant verticem A & basis GM sit sesquialtera basis VM: Triangulum vero AVM (per Prop. XXIV. Archimed. de Quadrat. Parab.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
