# Astronomiae physicae et geometricae elementa 427

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, COROLLARIUM 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/427
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/427

COROLLARIUM 2 Si segmenti vertex V non multum distet à Parabolae vertice principali X, nec punctum c ab v recta SC, ex ipso Parabolae focoS educta, dividet chordam AB in ν fere in ratione Temporum quibus Cometa arcus AC & CB describit. Quod si SV admodum fuerit magna, respectu ipsius MV, erit MQ ipsius O v tripla: Nam in isto casu rectae SQG, Syv sunt pro parallelis habendae; adeoque (per Prop. II. El. VI. ) MO est ad Qysicut MG ad GV; hoc est, ex constructione, ut 3 ad 1. COROLLARIUM Iisdem manentibus, erit QE aequalis 308–3MV: Nam per constructionem SE=ZSG, adeoque GE=3SG, hoc est, GE=3SQ3QG; si ergo ab utraque parte auferatur OG, erit OE=3SOTZQG: Sed ob QG, vv parallelas, OG est ad yv sicut MG ad MV, hoc est, sicut 3 ad 2; quare 206– 3yv: & yv aequalis MV, cum anguli VMV, Myv sint aequales, quia rectae SV & MV aequales angulos faciunt cum recta tangente Parabolam in V, quae (per Prop. XLVI. Lib. I. Conic. ) est chordae AB parallela, ideoque 3MV=ZOG; & igitur QE =30843MV. Si positio rectae AB paululum mutetur, erunt praecedentia omnia etiamnum proxime vera. PROPOSITIO XIX. LEMMA. SI in Parabola BAP, cujus focus S, ducta chorda AB abscindatur Esegmentum AVB, cujus vertex V, diameter VM chordae occurrens in puncto medio M, & ex M ad AB excitetur normalis MI rectae LV ad AB parallelae occurrens in I, & compleatur parallelogrammum VIMK; coeuntibus punctis V & M, sive nascente seg. mento AVB, diagonalis IK producta in S incidit. Nam (per Prop. XVII. Lib. I. Elem. Conic. ) recta LI Parabolam in V contingit, unde angulus SVL aequalis est angulo MVI: Sed quia parallelogrammum MKVI est rectangulum, angulus KIV est γ6ε aequalis angulo MVI; & igitur angulus KIV aequalis angulo SVL, ideoque (per Prop. XXVIII. El. 1.) IK parallela est ad VS, atque hoc semper: coeuntibus igitur punctis 1 & V, hoc est, coeuntibus punctis M & V, recta IK producta per focum S transit. Q. ED.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
