# Astronomiae physicae et geometricae elementa 431-2

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, PROPOSITIO XXIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/431-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/431-2

PROPOSITIO XXIV. Irca datum focum Parabolam describere, quae per data duo puncta transeat. Sit datus focus s, puncta duo data per quae Parabola incedere debet A & B. Centris A & B, distantiis AS & BS ducantur duo circuli, & ducatur (per Constr. Prop. CXVIII. Lib. VII. Pappi Collect. Math.) recta CD utrumque contingens, in quam ex s puncto demittatur perpendicularis SE, quae bisecetur in V. Vertice v, axe VSX rectâ & latere recto aequali quadruplae rectae VS (per Prop. LII. Lib. I.Conic. ) describatur Parabola: Erit haec quaesita. Quod S sit descriptae Parabolae focus constat exinde, quod in axe Parabolae distat ab illius vertice quartâ parte lateris recti, quae est notissima foci Parabolae proprietas. Quod vero haec per puncta A & B transeat, sic patet: Parabolae axis vx ultra verticem productus est ad E, ita ut VE sit aequalis vs distantiae foci à vertice; & per E ducta est CED recta ad axem Parabolae perpendicularis, & punctum A tale est ut AS ejus distantia à foco aequalis sit AC, quae (per Prop. XVIII. El. III.) perpendicularis est ex A ad CD rectam: Unde (per Corol. 2. Prop. XIV.) Parabola supradescripta per A transit, & propter fimiles rationes transit etiam per B. Q. E. F. Potuisset hoc Problema solutum censeri per Prop. XXV. Lib. III. ut ibidem notatum; verum propter insignem ejus usum, hunc locum illi concedimus. Dud data puncta in Parabola idem hic praestant atque tria illic in Ellipsi, quoniam uni puncto aequivalet data in omni Parabola ratio inter latus rectum & transversum. Non opus est apponere calculum trigonometricum, quo Parabolae vertex, parameter &c. determinantur: haec enim ex subnexis Prop. XXVI. Lib. III. satis sunt manifesta.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
