# Astronomiae physicae et geometricae elementa 431

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, PROPOSITIO XXII. LEMMA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/431
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/431

PROPOSITIO XXIII. LEMMA. CI communi foco S describantur duae quaevis Parabolae ACB, GEGF, in quibus ductae chordae AB & EF abscindant segmenta quorum vertices C & G, eâ lege ut ductis rectis Sc & SG praedictas chordas in D & Hsecantibus, sit CD aequalis GH; dico AB esse ad EF in subduplicata ratione rectae Sc ad rectam SG. Per c ducatur CM segmenti ACB diameter, & per G recta GK segmenti EGF diameter, chordis respectivis in M & K occurrentes. Harum diametrorum parametri aequantur quadruplis SC, SG, ut superius ostensum: eritque (per Prop. XLIX. Lib. I. Conic. AΜq = 4SCXCD, & EKGSASGRGH. Unde AMq est ad EKq sicut 4SCXCD ad 4SG*GH, hoc est (ob aequales CD & GH) sicut sc ad SG; & igitur AM est ad EK in subduplicata ratione sc ad SG. Unde est AB (ipsius AM dupla) ad EF (ipsius EK duplam) in subduplicata ratione SC ad SG.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
