Latin
PROPOSITIO XXV
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 433
Unproofread scanNot analysed yet
Etenim hoc modo fiet ut arcus quilibet 12, 23, 34 vel 45 percurratur à Cometa secundum eandem legem moto atque arcus totus 17: ex constructione enim praedictorum arcuum quilibet ejusque pars quaevis tot partes continens quot 17 arcus continet 12, 23, 34 &c. similiter dividitur atque ipse arcus in punctis 2, 3, 4. 5, 6; &cum Tempora inter momenta, quibus Cometa ad puncta haec appellit, sint aequalia, sicut &illa quibus arcus 12, 23, 34, 45 &c. describuntur; patet Cometam ad inventa puncta appellere Temporibus notis congruis, siquidem Cometa eodem tenore movetur dum arcuum horum quemlibet describit, quo movebatur dum arcus praecedentes &subsequentes describeret, quod in motu quovis naturali obtinere patet. Notis vero Temporis momentis, quibus Cometa ad puncta cognita appellit, &supposito praeterea Cometam intermedios parvos arcus aequabiliter percurrere, quod tuto fiet si hi arcus (ipsorum sc. 12, 23, 34. 45 &c. partes) satis sint parvi, hoc est, si T in satis multas partes divisum supponatur; dato quolibet Tempore intermedio inter momenta quibus Cometa tenebat puncta 1 &7, innotescet Locus quem Cometa tenet: Et vicissim Tempus innotescet quando ad datum inter 1 &7 Locum appellit.