# Astronomiae physicae et geometricae elementa 433-2

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, SCHOLIUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/433-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/433-2

SCHOLIUM. Artifices communiter praedictum Tempus T constituunt Diem naturalem. Quod si Cometam observare non detur praecise post 24 Horas elapsas, ejus Locum unâ alterâve Horâ ante vel post observatum reducunt ad finem Diei naturalis, supponendo motum interea factum esse aequabilem, quod in tantillo Temporis spatio errorem sensibilem inducere nequit. Diem naturalem, sive Tempus per T in Prop. designatum, in hac praxi dividunt in partes quatuor sive senas Horas, quod satis esse ducunt, nisi Cometae motus sit valde acceleratus vel retardatus, & exactissime sit procedendum; in quo casu illud (saltem senas istas Horas, in quibus invenitur datum Tempus ad quod Cometae Locus est inveniendus) in Horas singulas dispertiunt, tutoque tandem supponunt Cometae motum Horâ unicâ factum esse aequabilem. Accidit plerumque quod, in exactissimis Cometae Observationibus, Locorum à fixo initio computatorum differentiae tertiae, quae in schemate per P, Q, R, S designantur, sint nihilo aequales, sive quod illorum differentiae secundae G, H, K, L, M, hoc est, ipsorum arcuum A, B, C, D, E, F differentiae primae sint invicem aequales: Ideoque arcum à Cometa spatio 24 Horarum percursum dividunt Artifices in 24, tales ut qui Horae duodecimae contingit arcus sit pars vigesima quarta arcûs spatio Diei naturalis à Cometa ex observatione percursi; sive potius (cum arcus hic non fit praecise in medio, sed una cum arcu Horae sequenti congruo locum medium inter se partiantur) ut arcus bini Horis hisce binis contingentes simul sumpti partem efficiant Iii efficiant duodecimam arcûs spatio diurno descripti, utque harum partium differentiae primae sint etiam invicem aequales, sive differentiae secundae nullae, tandemque ut earum majores sint ad eandem plagam, respectu minorum, ad quam sunt in arcubus A, B, C, D, E, F, & cuique Horae tribuunt eodem ordine unam ex dictis partibus.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
