# Astronomiae physicae et geometricae elementa 433

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, PROPOSITIO XXV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/433
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/433

Etenim hoc modo fiet ut arcus quilibet 12, 23, 34 vel 45 percurratur à Cometa secundum eandem legem moto atque arcus totus 17: ex constructione enim praedictorum arcuum quilibet ejusque pars quaevis tot partes continens quot 17 arcus continet 12, 23, 34 &c. similiter dividitur atque ipse arcus in punctis 2, 3, 4. 5, 6; & cum Tempora inter momenta, quibus Cometa ad puncta haec appellit, sint aequalia, sicut & illa quibus arcus 12, 23, 34, 45 &c. describuntur; patet Cometam ad inventa puncta appellere Temporibus notis congruis, siquidem Cometa eodem tenore movetur dum arcuum horum quemlibet describit, quo movebatur dum arcus praecedentes & subsequentes describeret, quod in motu quovis naturali obtinere patet. Notis vero Temporis momentis, quibus Cometa ad puncta cognita appellit, & supposito praeterea Cometam intermedios parvos arcus aequabiliter percurrere, quod tuto fiet si hi arcus (ipsorum sc. 12, 23, 34. 45 &c. partes) satis sint parvi, hoc est, si T in satis multas partes divisum supponatur; dato quolibet Tempore intermedio inter momenta quibus Cometa tenebat puncta 1 & 7, innotescet Locus quem Cometa tenet: Et vicissim Tempus innotescet quando ad datum inter 1 & 7 Locum appellit.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
