Latin
PROPOSITIO XXVI
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 434-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO XXVI. COmetae in Parabola moti Trajectoriam ex observationibus determinare. Designet S Solem, TtT Orbitam Telluris: seligantur tres Cometae Observationes aequalibus fere temporum intervallis ab invicem distantes, ita tamen ut tempus istud sit paulo majus ubi Cometa tardius movetur: sintque puncta T, 1 &T Loca Terrae ad dicta tempora; hoc est, T Locus Terrae in Observatione prima, 1 ejus Locus in Observatione secunda, &T in tertia. Quod si tales Observationes non dentur, inveniendus est (per Prop. xxv. )Cometae Locus ad tempus in dictis conditionibus cum aliis duobus temporibus quibus Loca congrua sunt observata. Jungatur TT, ad quam ex t demittatur normalis IN: Sint rectae TA, YC, B tres observatae Longitudines; dantur igitur positione tres hae rectae. In harum media re capiatur utcunque punctum C pro vestigio Cometae in plano Eclipticae: Ex e ad Eclipticae planum erigatur normalis recta cy aequalis tangenti notae Latitudinis Cometae in Observatione secunda, posito 1C radio: Jungantur vs, es, in quarum ultima versus S sumatur CD quae sit ad IN notam (quippe noti arcûs T: sinum versum) ut solidum, cujus basis est quadratum ipsius St &altitudo sc recta, ad cubum rectae 57: Per punctum D agatur (per Prop. VIII.