# Astronomiae physicae et geometricae elementa 434-2

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, PROPOSITIO XXVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/434-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/434-2

PROPOSITIO XXVI. COmetae in Parabola moti Trajectoriam ex observationibus determinare. Designet S Solem, TtT Orbitam Telluris: seligantur tres Cometae Observationes aequalibus fere temporum intervallis ab invicem distantes, ita tamen ut tempus istud sit paulo majus ubi Cometa tardius movetur: sintque puncta T, 1 & T Loca Terrae ad dicta tempora; hoc est, T Locus Terrae in Observatione prima, 1 ejus Locus in Observatione secunda, & T in tertia. Quod si tales Observationes non dentur, inveniendus est (per Prop. xxv. ) Cometae Locus ad tempus in dictis conditionibus cum aliis duobus temporibus quibus Loca congrua sunt observata. Jungatur TT, ad quam ex t demittatur normalis IN: Sint rectae TA, YC, B tres observatae Longitudines; dantur igitur positione tres hae rectae. In harum media re capiatur utcunque punctum C pro vestigio Cometae in plano Eclipticae: Ex e ad Eclipticae planum erigatur normalis recta cy aequalis tangenti notae Latitudinis Cometae in Observatione secunda, posito 1C radio: Jungantur vs, es, in quarum ultima versus S sumatur CD quae sit ad IN notam (quippe noti arcûs T: sinum versum) ut solidum, cujus basis est quadratum ipsius St & altitudo sc recta, ad cubum rectae 57: Per punctum D agatur (per Prop. VIII.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
