Latin
Prop. VIII. El. XI.)
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 439
Unproofread scanNot analysed yet
Unde punctum D est in chorda AB multo accuratius quam antea; hoc est, chorda arcûs, qui est vestigium in plano Eclipticae portionis Trajectoriae Cometicae inter Longitudines TA &TB interceptae, per punctum D ultimo determinatum quamproxime transit. Porro (per Prop. XVIII.) chorda praedicta per D traducta eum inter TA, TB situm obtinere debet, ut AD sit ad DB sicut tempus quo Cometa describit Eclipticae arcum inter Longitudines TA &TC ad tempus quo arcum inter 1C &TB interjectum describit: Sed AB ita (ope Prop. VIII.) acta est per D, ut AD sit ad DB in eadem illa ratione, nempe sicut tempus inter Observationem primam &secundam ad tempus inter Observationem secundam &tertiam; rite igitur acta est AB &uti oportet, nimirum per D transiens, &divisa in D uti dictum. Et ideo, posito punctum c recte fuisse assumptum pro Cometae vestigio in Observatione secunda, puncta A &B sunt ejusdem vestigia quamproxime in Observationibus prima &tertia. Restat nunc ut dignoscatur an punctum C in media Longitudine fuerit recte assumptum Cometae vestigium; quod si non fuerit, ut error hinc ortus corrigatur, reliquis quae hactenus recte sunt facta manentibus. Deleto priore parallelogrammo IMKV ad priorem minusque accuratam chordam AB constituto, constituatur alterum ad posteriorem &accuratiorem AB, eâdem adhibitâ constructione atque prius. Ad A, M &B erigantur ad AB normales Aα, ME &BBE, Nyg quarum Aα fit tangens notae Latitudinis in Observatione prima ad radium TA, &BEstangens Latitudinis in Observatione tertia ad radium τB: Jungatur à β, cui occurrat Mu in u. Si erigatur trapezium ABβα normaliter ad planum Eclipticae, manente rectâ AB, sunt (ut prius ostensum) puncta à &Loca Cometae in spatio Mundano, si punctum C sit ejus vestigium in plano Eclipticae in Observatione secunda, &planum transiens per tria puncta s, a &E est planum Trajectoriae Cometicae: Ideoque recta aβ est chorda arcûs Trajectoriae Parabolicae à Cometa percursae inter Observationem primam &tertiam, &Sa, se sunt distantiae Cometae à Sole in Observatione prima &tertia respective; hoc est, distantia vera cujusvis puncti Trajectoriae Cometicae à Sole est hypothenusa trianguli rectanguli, cujus alterum latus est distantia à Sole vestigii illius puncti in plano Eclipticae, alterum vero perpendiculum ex isto vestigio normaliter ad planum Eclipticae excitatum &ad punctum Trajectoriae terminatum.