Latin
PROPOSITIO XXXV
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 44
Unproofread scanNot analysed yet
Neque Error hic facile corrigitur in Cometa ad eundem locum, quantum per observationes adhuc vulgo constat, nunquam revertente. Ex quibus omnibus constat, cur Trajectoriae Rectilineae Cometarum motibus plerumque respondeant; quod nempe una tantum ejus portio pro integra Trajectoria habeatur: At si tota simul consideretur, tam in descensu versus Solem quam in ascensu ab illo, alia nulla praeter Coni Sectionem congruere deprehendetur. Ex tribus vero Sectionibus Coni, Ellipsis, in cujus Focorum altero est Solis centrum, Cometae motibus est maxime accommoda; ut suo loco ostendetur: Et si Cometae corpora sunt perennia in Orbem redeuntia, aliae nullae sunt praeter Ellipses, quae illis congruant. Verum loco portionis prope verticem Ellipsis admodum excentricae, qualem Cometae motus exigit, tuto substitui poterit portio Parabolae eodem vertice &Umbilico descriptae, quae ab illa non differt sensibiliter. Atque ipsa haec Parabolica curva est vera ejus Trajectoria, si in Orbem non redit: vel forsitan Hyperbolica, modo tales exstiterint Cometae, quorum motibus Hyperbolicae Trajectoriae melius congruunt quam Parabolicae.