# Astronomiae physicae et geometricae elementa 44-2

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, PROPOSITIO XXXVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/44-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/44-2

PROPOSITIO XXXVI. Laneta quivis secundarius circa suum Primarium revolvitur in perimetro Ellipsis, in cujus Umbilicorum altero est centrum Primarii. Quod attinet ad Lunam Telluris comitem, haec semel in sua circa Tellurem revolutione minor apparet, simul & caeteris paribus tardior; & in parte Orbis opposita, major & velocior: unde patet ejus Orbitam esse Telluri excentricam. Quod vero Ellipsis sit focum in Telluris centro habens, similibus rationibus constat, quibus (Prop. praeced. ) constitit Planetarum primariorum semitas circa Solem esse Ellipticas: Ex assumpta scilicet Lunae via Elliptica prodeunt Lunae distantiae à Terra observatis consentaneae, & aequationes probae, quales ex alia quavis non inveniuntur. Atque haec omnia satellitum Jovis & Saturni Orbitis etiam conveniunt: hae tamen proxime accedunt ad Circulos Jovi & Saturno concentricos. Quamvis Orbitae Ellipticae, in quibus Planetae primarii circa Solem revolvuntur, immotae fere sunt, (ut in praecedente dictum;) in Planetis secundariis res aliter se habet: Horum enim motus, ex causis inferius explicandis, ita perturbantur, ut non eaedem perpetuo Ellipses (etiam abstrahendo à motu Primarii) de novo describantur Sed ut illorum Orbitae ad Ellipses reducantur, oportet concipere Ellipsin quamque à Planeta secundario descriptam etiam motam, sic ut manentibus Ellipsis plano, & foco in centro Primarii fixo, Axis Ellipsis circa focum immotum feratur motu angulari, in consequentia.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
