# Astronomiae physicae et geometricae elementa 441

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, Prop. VIII. El. XI.). Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/441
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/441

Sed (per Prop. xX.) dicta longitudo Z aequalis est chordae arcûs quem Cometa revera isto tempore describit; igitur si deprehendatur Z aequalis chordae aβ, certissimum est indicium punctum C in Longitudine secundo observata recte fuisse assumptum pro vestigio Cometae; adeoque A, C & B esse tria Loca sive vestigia Cometae in plano Eclipticae. Quod si Z non deprehensa fuerit aequalis rectae àβ, hoc est, si punctum C non sit recte assumptum in tc Longitudine secundo observata; capiantur in αβ (eave producta si opus sit) ἀ9, Bπ aequales ipsi Z, capiantur etiam AF, BP aequales αφ, Bπ, ita ut F & o ad easdem partes rectae Aα, item P & T ad easdem partes rectae BE jaceant. Praeterea eâdem methodo, quâ ex assumpto puncto C inventa sunt puncta A, B, D, F, P, ex assumptis aliis punctis 2C & 30 inveniantur nova 2A, 2B, 2D, ZF, 2P & 3A, 3B, 3D, 3F, 3P, ut in schemate annexo, ubi iisdem manentibus iisdemque literis notatis atque supra, ea tantum omittuntur de quibus postea non est sermo. Quod si Z minor fuerit quam aβ, aut AF vel BP minor quam AB (ut in annexo schemate accidit) punctum 2c sumendum erit ipsio puncto (in quo TA & TB concurrunt) propius; & ita porro, ita ut saltem 3A3F major fiat quam 3A3B: Si vero è contra AF major fuerit quam AB, sumenda erit 220 major quam ec; atque ita porro, ita ut saltem BA3F minor fiat quam 3A3B.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
