# Astronomiae physicae et geometricae elementa 442

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, Prop. VIII. El. XI.). Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/442
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/442

Per puncta F, 2F & 3F describatur circulus, qui rectam TB secabit inter B & 3B, puta in O, si puncta nova 2c, 3c sumpta fuerint secundum prius tradita. Similiter, per puncta P, 2P & 3P describatur circulus rectam TA in X intersecans; erunt puncta O & X Loca Cometae ad Eclipticam reducta sive Cometae vestigia in Observatione prima & tertia. Nam supra fuit demonstratum puncta A & B esse vestigia Cometae in plano Eclipticae in Observatione prima & tertia, si c sit ejusdem vestigium in Observatione secunda: idemque similiter obtinet in 2A, 2B & 2c; item in 3A, 3B & 3c. Demonstratum quoque est c esse revera vestigium Cometae in Observatione secunda, si Z aequalis sit αβ; hoc est, si rectarum AF & BP quaelibet sit aequalis ipsi AB; hoc est demum, si puncta B & F coincidant, item A & P. Et igitur si, reliquis manentibus, puncta B & F coincidant, tale B erit vestigium Cometae in Observatione tertia: Similiter coincidentibus A & P, erit tale A ejusdem vestigium in Observatione prima. Ad quam coincidentiam conciliandam per tria puncta legitime reperta F, 2F & 3F traductus est circulus, hoc est, linea simplicissima per tria puncta transiens, rectam TB in o intersecans. Cum igitur punctum o sit tam in loco punctorum B, nempe recta TB, quam in loco punctorum F, nempe circulo; quando punctum B reperitur in O, punctum F in illo etiam reperietur, hoc est, in isto casu puncta B & F coincident; & ideo punctum O est verum Cometae vestigium in plano Eclipticae in Observatione tertia, quippe cui conveniunt omnes conditiones requisitae. Similiter & ob easdem rationes, punctum X est verum Cometae vestigium in Observatione prima.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
