Latin
SCHOLIUM
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 443-2
Unproofread scanNot analysed yet
SCHOLIUM. Methodus supra adhibita ad punctum o vel X determinandum universalis est, &insignis usûs in plerisque Physicis approximandis. Convenit plerumque tria puncta, ut hic A, ZA &3A, ex tribus assumptis C, 2C &30 secundum artem reperta, ita esse posita ut punctum quaesitum inter illorum extrema A &3A jaceat, (quae est ratio cur è tribus punctis P unum ex altera parte correspondentis puncti A collocatum volumus:) sic enim certius &proximius determinabitur quaesitum punctum per intersectionem circuli cum recta A2A in qua illud necessario versatur, quam si quaesito existente ultra A &3A illud determinandum veniat per intersectionem rectae cum circulo ultra puncta A &3P; ob similem prorsus rationem atque ex observatis aliquot Cometae (alteriusve cujusvis secundum quamvis regulam moti) Locis ejusdem Locus &Tempus intermedium quodvis certius definitur, quam ad Tempus aliquod ante primam Observationem aut post ultimam.