# Astronomiae physicae et geometricae elementa 443-2

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, SCHOLIUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/443-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/443-2

SCHOLIUM. Methodus supra adhibita ad punctum o vel X determinandum universalis est, & insignis usûs in plerisque Physicis approximandis. Convenit plerumque tria puncta, ut hic A, ZA & 3A, ex tribus assumptis C, 2C & 30 secundum artem reperta, ita esse posita ut punctum quaesitum inter illorum extrema A & 3A jaceat, (quae est ratio cur è tribus punctis P unum ex altera parte correspondentis puncti A collocatum volumus:) sic enim certius & proximius determinabitur quaesitum punctum per intersectionem circuli cum recta A2A in qua illud necessario versatur, quam si quaesito existente ultra A & 3A illud determinandum veniat per intersectionem rectae cum circulo ultra puncta A & 3P; ob similem prorsus rationem atque ex observatis aliquot Cometae (alteriusve cujusvis secundum quamvis regulam moti) Locis ejusdem Locus & Tempus intermedium quodvis certius definitur, quam ad Tempus aliquod ante primam Observationem aut post ultimam.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
