# Astronomiae physicae et geometricae elementa 443

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, Prop. VIII. El. XI.). Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/443
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/443

Igitur si ex puncto O ad planum hujus schematis, Eclipticae planum referens, erigatur perpendicularis recta OO, aequalis tangenti notae Latitudinis in Observatione tertia ad radium τo; erit a Cometae Locus verus in sua Trajectoria. Similiter, Xξ perpendicularis ad planum Eclipticae ad punctum X excitata, aequalis tangenti Latitudinis in Observatione prima ad radium TX, ostendet punctum ē alterum Cometae Locum in propria Trajectoria. Focos per puncta a & ξ (per Prop. XXIV.) describatur Parabola; erit haec Cometae Trajectoria quaesita. Quoniam vero duae sunt Parabolae focos descriptae, per puncta bina a & ξ transeuntes, utra ex hisce sit nostri Cometae Trajectoria, patebit ex alia quavis Cometae Observatione: Locus enim ejus ex altera harum Parabolarum deductus Loco observato conveniet, ex altera vero nequaquam. Ex Observationibus igitur determinavimus Trajectoriam Cometae in Parabola moti. Q. E. F. Licebit etiam in TA vel in TB puncta ad libitum eligere sicut in te hic factum, & puncta in reliquis duabus hinc resultantia similiter tractare atque puncta in TA, TB superius tractata sunt. In praecedente investigatione, sive Arithmetica sive Graphica sive ex utraque composita, nulla habita est ratio Parallaxis menstruae Solis exinde oriundae quod non Terrae centrum sed commune centrum gravitatis Terrae & Lunae in Orbe magno feratur; haec namque menstrua Solis parallaxis, triplo major quam diurna, sensibilis est in quorundam Cometarum Orbitis definiendis: Observata igitur Cometae Loca per hanc corrigantur. Si Elliptica Orbita Cometae melius congruere deprehendatur, illa sic describetur: Reperiatur vestigium Cometae in plano Eclipticae in Observatione secunda; erit utique illud eodem ordine situque inter puncta C, 2c, 30 quo punctum O inter B, 2B, 3B, vel quo X inter A, 2A, 3A: ex vestigio sic invento excitetur perpendicularis ad planum Eclipticae, quae est tangens Latitudinis in Observatione secunda ad radium aequalem distantiae inter t dictumque vestigium; erit dicti perpendiculi extremum punctum in sublimi Locus Cometae in propria Trajectoria secundo observatus. Focos, per puncta ω, ξ & punctum mox inventum descripta (per Prop. XXIX. Lib. III.) Ellipsis erit Cometae Orbita quaesita.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
