# Astronomiae physicae et geometricae elementa 445

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, Prop. XIII; tum punctum. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/445
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/445

Barrovii: Punctum C sic determinatum est illud ipsum quod commode primâ vice usurpatur pro vestigio Cometae in plano Eclipticae. Ponatur C esse vestigium Cometae in plano Eclipticae, & arcum Parabolicum per A, B & C transeuntem esse vestigium arcûs Trajectoriae inter Observationem primam & tertiam descripti: Quoniam igitur in hypothesi quod gravitas acceleratrix versus Solem eadem sit vel aequalis in distantia Telluris à Sole atque in distantia Cometae ab eodem, (hoc est, in hypothesi gravitatis quam Galilaeus fovit, quaeque à vero non multum abest,) CD & IN sunt aequales; quippe spatia cadendo versus Solem eodem tempore percursa à Cometa & à Tellure, erit (per Prop. XXII. ) AB chorda Parabolae ad VZXTT chordam circuli, cujus centrum cum foco Parabolae congruit, in subduplicata ratione rectae st ad SD rectam. Sed facta est AB ad V2XTT in subduplicata ratione st ad s/, & etiam AB secat rectam IC in angulo debito, & porro CD aequalis est ipsi IN: Recta igitur AB habet proxime omnes conditiones requisitas ut fiat chorda arcûs qui est vestigium Trajectoriae Cometicae interjectae inter Longitudinem primam TA & tertiam TB; punctumque proinde C habet omnes conditiones ut fiat proxime vestigium Cometae in Observatione secunda. Recte igitur assumitur punctum c vestigium Cometae (postea quidem corrigendum) in dicta Observatione secunda. Determinato puncto c primâ vice assumendo, quae deinde assumuntur puncta (nempe 2c & 3c) non sunt absque consideratione assumenda; nec sufficit Prop. praec. data cautio, quod nempe punctum 2c sumendum sit propius puncto 6 cum linea z minor est quam AB, & è contra: Sed cum eo tandem deveniendum sit, ut AB rite ducta aequalis sit congruae Longitudini Z; in EC capiatur punctum 2c, eâ lege ut distantia 62C sit ad distantiam 6C in ratione composita ex ratione Z ad AB & ratione subduplicata Sc ad S2c. Causa, cur prior ratio componens adhibetur, manifesta B ip est ex praedictis: nam cum invenienda sit AB quae sit congruae Z aequalis, si illa hâc sit major aut minor, minuenda erit aut augenda donec aequales fiant; forent autem aequales per solam priorem rationem componentem, si Z esset constans & invariabilis: cum vero pro diversa AB diversa perpetuo proveniat longitudo Z, ideo secunda componentium necessaria est. Constat autem (ex Prop. XXIII.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
