# Astronomiae physicae et geometricae elementa 446-2

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, PROPOSITIO XXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/446-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/446-2

PROPOSITIO XXVIII. POsitionem Lineae Nodorum Trajectoriae Cometae, Tempusque quando Cometa Nodos tenet, determinare. Iisdem manentibus & per easdem literas designatis atque in praecedentibus, rectae OX, οξ producantur donec concurrunt in 8: jungatur SO, SX, S6. Prius data erant omnia puncta S, O & X, adeoque trianguli sox tam latera quam anguli; & proinde angulus sXs illorum uni deinceps. Porro, si per ξ ducatur ξ0 ad Xo parallela, rectae Oo occurrens in o, erunt triangula ο0ξ & ξ x aequiangula; adeoque cum ex notis lateribus oξ (aequali ox) & 00 (differentia notarum rectarum a0 & ξ x) una cum angulo recto σοξ innotescunt reliqua latera & anguli, innotescent & anguli trianguli ξxs2: Sed datur in hoc triangulo latus unum Χξ; dabuntur igitur & reliqua, nempe Xδ & ξ 8. In triangulo deinde AXS dantur latera XS, Xs cum angulo interjecto SXs; non latebit igitur angulus XSS.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
