Latin
SCHOLIUM 2
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 454-2
Unproofread scanNot analysed yet
SCHOLIUM 2. Positis duabus Parabolis quibuscunque VP &ὑπ, quarum foci s &σ verticesque v &ν, positisque areis VAS, ὑασ quadratis à B &β descriptis respective aequalibus; fuerit ad VS sicut β ad υσ erunt AS, ασ, VS, ὑ6 proportionales, &anguli VSA, ὑσα aequales. Quoniam enim Parabolae omnes sunt figurae similes, &foci verticesque puncta in illis similiter posita; cumque praeterea figurae VAS, ὑασ sint in duplicata ratione laterum homologorum VS &ὑ6, (nam hisce aequales Bq &βq sunt in duplicata ratione B ad E, hoc est (ex hypothesi) in duplicata ratione vs ad υ6;) patet &hasce esse inter se similes, adeoque angulos VSA, ὑσα aequales, &AS esse ad ac sicut vs ad oσ. Atque hinc positâ sv distantiâ verticis Parabolae ab ejusdem foco, numero quovis rotundo expressâ, invenientur angulus VSA &longitudo rectae SA, pro diversa ratione inter rectilineum Bq cui VSA ponitur aequale &quadratum ipsius VS. Et magnitudines rectarum AS angulorumque VAS in Tabulas dispositae cuivis Parabolae inserviunt, cum (ut superius ostensum est) As recta eandem retineat in omni Parabola rationem &positionem ad VS, eâdem manente ratione inter B &VS.