# Astronomiae physicae et geometricae elementa 454-2

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, SCHOLIUM 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/454-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/454-2

SCHOLIUM 2. Positis duabus Parabolis quibuscunque VP & ὑπ, quarum foci s & σ verticesque v & ν, positisque areis VAS, ὑασ quadratis à B & β descriptis respective aequalibus; fuerit ad VS sicut β ad υσ erunt AS, ασ, VS, ὑ6 proportionales, & anguli VSA, ὑσα aequales. Quoniam enim Parabolae omnes sunt figurae similes, & foci verticesque puncta in illis similiter posita; cumque praeterea figurae VAS, ὑασ sint in duplicata ratione laterum homologorum VS & ὑ6, (nam hisce aequales Bq & βq sunt in duplicata ratione B ad E, hoc est (ex hypothesi) in duplicata ratione vs ad υ6;) patet & hasce esse inter se similes, adeoque angulos VSA, ὑσα aequales, & AS esse ad ac sicut vs ad oσ. Atque hinc positâ sv distantiâ verticis Parabolae ab ejusdem foco, numero quovis rotundo expressâ, invenientur angulus VSA & longitudo rectae SA, pro diversa ratione inter rectilineum Bq cui VSA ponitur aequale & quadratum ipsius VS. Et magnitudines rectarum AS angulorumque VAS in Tabulas dispositae cuivis Parabolae inserviunt, cum (ut superius ostensum est) As recta eandem retineat in omni Parabola rationem & positionem ad VS, eâdem manente ratione inter B & VS.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
