# Astronomiae physicae et geometricae elementa 455

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, SCHOLIUM 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/455
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/455

PROPOSITIO XXXIII. D datum Tempus Cometae propositi Locum Heliocentricum, Qquoad Longitudinem & Latitudinem, & illius à Sole Distantiam invenire. Sit Vv Cometae Trajectoria, per Prop. XXVI. descripta & per Prop. XXXI. correcta, in cujus focos collocatur Sol; sitque a punctum in ea quod Cometa occupat in aliqua earum Observationum ex quibus Trajectoria definita fuit. Trajectoriae hujus sit axis VX, cujus positio nota est per Prop. xxx: Per eandem innotescat etiam Tempus quo Cometa Perihelium v tenet; sitque sv Linea Nodorum per Prop. XXVIII. positione cognita. Si correcta Cometae Trajectoria GVR deprehensa fuerit Parabolica, capiatur spatium quod sit ad spatium DVS (ex Archimedis Quadratura Parabolae cognitum) ut intervallum inter Tempus datum & supra inventum momentum, quo Cometa Perihelium tenet, ad intervallum inter dictum momentum & Observationem Cometae in a: vocetur spatium hoc B9. Per Prop. praec ipsi Bq ponatur spatium Parabolicum VRAS aequale, & inveniatur tam positio quam magnitudo rectae SA respectu SV, cujus positio & mag nitudo respectu Distantiae Aphelii Terrae à Sole ex praecedentibus innotuit. Sin Cometae Trajectoria inventa fuerit Elliptica, ducatur (per Prop. III, VI vel VII. Lib. III. ut in Planetarum Orbibus factum) recta SA, talis ut area VRAS sit ad integram Orbitae Cometicae aream ut intervallum inter Tempus datum & momentum, quo Perihelium tenet, ad integrum Cometae Tempus Periodicum, ex noto Orbis ejus axe majore cognitum; habebiturque recta SA tam positione quam magnitudine. In utroque casu, ex A ad Lineam Nodorum s V ducatur normalis AN ipsi sv occurrens in N; ex eodem A ad Eclipticae planum demittatur perpendiculum huic in a occurrens jungantur àN, àS; erit angulus ANà Inclinatio plani Trajectoriae ad planum Eclipticae, & promde per Prop. XXIX. cognitus. Quoniam noti sunt anguli VSA & VSN, notus erit horum summa vel differentia NSA angulus: In triangulo igitur SNA rectangulo ad N datis (ex Prop. praec.) latere SA in partibus mediocris Distantiae Telluris à Sole expresso, & angulo NSA, nota erunt latera SN & NA. In triangulo NαA rectangulo ad a notis latere NA & angulo AN(nempe per Prop. XXIX. inventa & per Prop. XXXI. correcta Inclinatio plani Trajectoriae Cometae ad planum Eclipticae,) innotescent reliqua latera Nα & Λα. Rursus, in triangulo SNα (in plano Eclipticae) praeter rectum ad N nota sunt latera SN & Na; quare dantur latus Sa & angulus NSα: Sed (per Prop. XXIX.) datur positio rectae SN; quare & rectae sa positio dabitur, hoc est, locus Cometae Heliocentricus ad Eclipticam reductus, sive Cometae Longitudo Heliocentrica. Denique, in triangulo 3aA rectangulo ad a dantur omnia latera, superius nempe inventa; innotescet igitur ASa Cometae Latitudo Heliocentrica, si ulla fuerit ratio Phaenomeni Locum ex Sole spectatum reducendi ad Eclipticae planum potius quam ad aliud quodvis. Vicissim Tempus invenietur quo Cometa datum in Trajectoria sua Locum tenet.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
