# Astronomiae physicae et geometricae elementa 456

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, PROPOSITIO XXXIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/456
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/456

PROPOSITIO XXXIV. D datum Tempus Cometae propositi Locum Geocentricum, quoad Longitudinem & Latitudinem, & illius à Tellure Distantiam invenire. Iisdem positis quae in Propositione praecedente, sit porro BT Orbis magnus, sitque in eo T Locus Terrae ad Tempus datum per Prop. XVIII. Lib. III. inventus; jungantur TA, Ta: erit (per Prop. XVIII. El. XI.) planum trianguli TAα ad planum Eclipticae normale. In triangulo TSα (in plano Eclipticae) dantur latera Sα, ST, illud in praec. inventum, hoc ex Theoria Terrae, (utrumque in partibus mediocris Distantiae Telluris à Sole expressum,) & angulus TSà ab illis comprehensus, (est enim utrumque positione datum;) innotescent igitur latus Ta & angulus STα: Sed datur TS positione, nempe locus Solis ad Tempus datum; datur igitur positio rectae Ta, hoc est, Cometae in A locus è Te ra visus ad Eclipticam reductus, sive Cometae Longitudo Geocentrica quaesita. Porro, in triangulo AαT praeter rectum AαT dantur bina latera Aà, Tα, hoc quidem modo inventum in partibus mediocris distantiae Telluris à Sole, illud vero in iisdem Prop. praec. inventum; innotescit igitur angulus ATa quaesita Cometae Latitudo è Tellure visa sive Geocentrica; item hypothenusa TA Distantia Cometae à Terra. Q. E. F. Hoc modo patebit quando Cometae Motus retrogradus sit, respectu ejus qui prius fuerat, propter Telluris simulque Oculi motum interea factum, prorsus ut in Planetis, cum interim Cometa è Sole spectatus in eandem semper plagam tendere videatur. Et è converso Phaenomenon hoc Retrogressûs Cometae è Terra observati demonstrat Cometas à Terra non longissime distare, sed in Planetarum regionem descendere cum à nobis videntur. Porro, cum Oculus & Cometa in diversis planis circa Solem ferantur, hic ex illo visus & ad Fixas relatus ex Opticae legibus circulum inter illas maximum describere non videbitur, sed varie ab illo deviare; cum interim è Sole, in Trajectoriae plano collocatu, spectatus circulum inter Fixas maximum accurate percurrere videretur. Deviatio haec à circulo maximo, (Planetis etiam competens, sicut prius Retrogradatio,) Cometas in Planetarum regione citra dubium collocat.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
